- MOSELLA
- MOSELLAFloro l. 3. c. 10. Mosula, Gallis Moselle, Ptolem. Obrinca, Germanis Mosell, fluv. Galliae Belgicae per Austrasiam seu Lotharingiam, et per fines Trevirensium, in Rhenum, ad Confluentes urbem, multis acceptis amnibus, delabens. Dictus est, quasi parvus Mosa, seu Mosa minor, etsi enim maximus est et clarissimus provinc. Belgicae primae fluvius, tamen, si non latitudine alvei et rapiditate atque altitudine aquarum, saltem longitudine cursus multo inferior est Mosâ, per Belgicam primam, secundamque Germaniam, nimirum per Verodunum ac Namurcum, et per Leodium ac Ruraemundam Bataviamque Oceanum petente. Fontes ab Araris fontibus decem leucis distant: quo in spatio Lucius Veturius Roman. fossam efficere conatus est, ut in Oceanum brevior esset navigatio. Baudrando oritur ex monte Vogeso in Lotharingia paulo supra vicum Bussans, in limite Alsatiae et Comitat Burgundiae, dein Stratam l'Estraye, unde valli nomen, alluit, et per Lotharingiam fluens, ibi Romaricum montem, Spinalium Espinal,Castellum Chassel, Ad-Charpinos Charmes, Baionem, Caleniacum Chaligni, et Tullum rigat; dein Fontanetum Fontenoy, Liverdunum, Condate ad eius et Murtae confiventem, Scarponnamque attingens, porro iuxta Mussipontem labitur, uti ad Divodurum, ubi recipit Sellam; postea Theodonis villam rigat, Sircam, Palatium Pfaltzen, atque Trevirim; uti post hanc Eringium Erang, ad quod oppid. Celbi augetur Kil, tum Noviomagum Numagen, tandem Rheno ad Confluentes miscetur. De ea Ausonius Idyll. 10. Guil. quoque Britto Armoric. Philippidosl. 10.Salve magne parens frugumque virumque Mosella.Milibus a mosa distans ubi Mosula paucis,Leucos et Mettes spatiosis irrigat undis.Paucis enim milibus a Mosa hic fluv. distat, circa Tullum et Vallem Coloris, quorum illud ad Mosellam, hoc ad Mosam sedet. Hinc pago seu Comitatui Mosellano nomen, qui olim pars erat agri Mosellae adiacentis circa Divodurum, vulgo Musel-gow. Imperante Ludovicô Piô Ducatus etiam Mosellanorum fuit, a Comitatu Mosellano distinctus, qui forte totum Mosellae tractum designavit, aut certe maiorem eius partem: cuius portio Ducatus Lotharingiae iam pridem vocatur. Lotharii quoque postea minoris regnô, in varios principatus divisô, duo inprimis Ducatus instituti sunt, alter Lotharingiae superioris, alter inferioris: quorum ille a Lamberto Schafnaburgensi Ducatus Mosellae regionis, a Sigeberto Mosellanorum Ducatus vocatur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.